Wy/la/Pondicherium
Pondicherium (scriptura Devanagari पॉन्डिचेरी Pāṇḍicerī, sed Tamulice புதுச்சேரி Putuccēri), olim colonia Francica, est urbs Indiae et caput homonymi Unionis territorii in quo comprehenduntur aliae tres antiquae coloniae, scilicet Mahe, Yanama et Karaikala. Lingua cotidiana est Tamulica.
Arikamedu
editA Pondicherio fere 3 km distat situs archaeologicus Arikamedu. Urbs fuit et emporium, inter saecula II a.C.n. et II p.C.n. florens et a mercatoribus Graecoromanis frequentatum, in Periplo maris Erythraei nomine Poduca refertum, cui nomini appellationem hodiernam Putuccēri adpropinquare licet. Commercium Poducae emporiorumque adiacentium sic a mercatore quodam Graecoromano describitur:
- Inter emporia horum locorum et navium stationes, in quas a Limyrice et a borea navigantes appellunt, insigniora hoc se ordine excipiunt: primum Camara, tum Poduca, dein Sopatma. Propria horum locorum sunt navigia, quae usque ad Limyricen litus legere solent; alia rursus e maximis naviculis uniligneis invicem colligatis vocantur sangara; ea denique quae in Chrysen et ad Gangem traiiciunt maxima, colandiophonta vocantur. Importantur in haec loca quaecunque in Limyricen negotiandi causa mittuntur, et omnes fere species quovis tempore ex Aegypto afferri solitae, plurimaque eorum quae e Limyrice exportantur et per tractum hunc litoralem suppeditantur.[1]
Legere
edit- "Podoce" in Hofmannus, Lexicon universale (1698)
- "Pondicherry" in H. Yule, A. C. Burnell, Hobson-Jobson (1903)
Conectare
editPondicherium apud Communia |
Pondicherium apud Vicipaediam Latinam |
Pondicherium (Unionis territorium) apud Vicipaediam Latinam |
Fontes citationum
edit- ↑ Periplus maris Erythraei c. 60
Civitates et territoria Indiae
Civitates: Andhra Pradesa | Arunacala Pradesa | Asama | Bengala Occidentalis | Bihara | Carnatica | Chattisagarha | Coromandela | Goa | Guzarata | Hariyana | Himacala Pradesa | Jammu et Casmiria | Jharakhanda | Madhya Pradesa | Maharastra | Malabaria | Manipur | Meghalaya | Mizoram | Nagaland | Orissa | Panjaba | Rajasthana | Sikkim | Tripura | Uttarakhanda | Uttara Pradesa ••• Unionis territoria: Candigarha | Dadra et Nagar Haveli | Daman et Diu | Dellium | Insulae Andamanenses et Nicobarenses | Laccadiva | Poduca
Civitates et territoria Indiae: nomina Anglica
Andaman and Nicobar Islands • Andhra Pradesh • Arunachal Pradesh • Assam • Bihar • Chandigarh • Chhattisgarh • Dadra and Nagar Haveli • Daman and Diu • Delhi • Goa • Gujarat • Haryana • Himachal Pradesh • Jammu and Kashmir • Jharkhand • Karnataka • Kerala • Lakshadweep • Madhya Pradesh • Maharashtra • Manipur • Meghalaya • Mizoram • Nagaland • Odisha • Puducherry • Punjab • Rajasthan • Sikkim • Tamil Nadu • Tripura • Uttarakhand • Uttara Pradesh • West Bengal
Civitates et territoria Indiae: nomina Hindica
अण्डमान और निकोबार द्वीपसमूह • अरुणाचल प्रदेश • असम • आन्ध्र प्रदेश • उत्तराखण्ड • उत्तर प्रदेश • ओडिशा • कर्णाटक • केरल • गोआ • गुजरात • चण्डीगढ़ • छत्तीसगढ़ • जम्मू और कश्मीर • झारखण्ड • तमिल नाड • त्रिपुरा • दमन और दीव • दादर और नागर हवेली • दिल्ली • नागालैण्ड • पंजाब • पुदुच्चेरी • पश्चिम बंगाल • बिहार • मणिपुर • मध्य प्रदेश • महाराष्ट्र • मिज़ोरम • मेघालय • लक्षद्वीप • राजस्थान • सिक्किम • हरियाणा • हिमाचल प्रदेश