Wy/la/Paroecia Pari

< Wy‎ | laWy > la > Paroecia Pari

Paroecia, vulgo Παροικιά, incolis 4 522 (anno 2001), est oppidum principale et emporium insulae Pari Graeciae. Hic reperiuntur pantopolia, officinae, deversoria, trapezae et tabularia municipalia quae pro omni insula valent; hinc laophoria alia Pari oppida crebriter petunt.

Paroeciae forum municipale a portu visum. Ecclesia parva S. Nicolai mari adiacet; ad fundum tecta rosea basilicae antiquissimae Hecatontapylianae inter arbores distinguuntur

Inter locos Cycladicos numeratur, qui speciem harum insularum propriam (vici angusti silice strati, ecclesiae antiquae, parvae tabernae, domus caeruleae ac candidae) maxime praebent. Paroecia et Naüsa, oppidum ad extremitatem insulae borealem situm, loci insulae frequentissimi sunt. Tabernae cafeariae et cauponae iuxta litus collocatae multos periegeticos cotidie attrahunt necnon vividae oblectationes nocturnae.

Insulae Pari collocatio in Graecia

Advenire et abireEdit

Hinc Piraeum, Syrum, Naxum, Ium et Theram facillime itinere marino acceditur et ad parvam insulam Antiparum.

CognoscereEdit

Paroeciam a temporibus antiquis habitatam monumenta per oppidum dispersa satis monstrant. Portus sinusque securus emporium utilissimum praebebant insulamque potentem reddebant. Archilochus vates archaicus, praecellens iamborum satyricorum poëta, hic natus est hincque ad insulam Thasum conquisitandam profectus est.

Manto Maurogenus (Μαντώ Μαυρογένους), femina fortissima belli rerum novarum Graeci (1821–29), quae Tergesti nata erat, Paroeciae mortua est. Statua in vico collocata eam commemorat.

CircuireEdit

Notissimae sunt molae vento agitatae in portu et in castellio Veneto collocatae a saeculo decimo septimo repetentes. Muri e reliquiis templorum antiquorum aedificati sunt.

VisitareEdit

Notissimum Paroeciae monumentum est ecclesia Panagiae Hecatontapylianae [1] cuius nomen Latine versum "Sancta Maria centum portarum" valet. Aedificia ecclesiastica saeculo sexto (Iustiniano I imperatore), loco antiqui gymnasii et ecclesiae ut traditur palaeochristianae, erecta sunt. Sanctuariorum Marianorum in insulis Aegaeis praeclarissimorum Hecatontapyliane locum secundum tenet post Panagiam Evangelistriam insulae vicinae Teni. Ibi multa opera tectoria visuntur, praeterea Museo Ecclesiastico Paroeciae tectum praebet.

Prope Paroeciam plura monasteria visu digna inveniuntur.

Quotidiana agereEdit

Media urbe magistratus publici aedificiis Neoclassicis utuntur.

Dormire
Comedere et bibere
Mercari
Nuntiari

DegereEdit

Studere
Laborare
Gaudere

ConectareEdit

    Paroecia apud Communia
    Paroecia (Paros) apud Vicipaediam Latinam