Wy/la/Europa

< Wy | la
Wy > la > Europa
Europa
Stonehenge
Collocatio
Status Continens
Numerus incolarum 739 165 030
(approximatio 2011)
Superficies 10 180 000 km²
Zona horaria ab UTC ad UTC+6

Europa est continens omnium minima sicut promunturium Asiae ad occidentem tendens, ab Africa trans Mare Mediterraneum haud longe distans. Hoc mari et oceanis Arctico et Atlantico lavatur. Civitates quae sequuntur comprehendit:

Orbis Claudii Ptolemaei
Collocatio: Tellus

In insulis Europae adiacentibus civitates florent Britanniarum Regnum, Hibernia, Islandia, Melita. Insulae nonnullae Britannia adiacentes sub aegide Britanniarum regni liberae stant, scilicet Monapia, Caesarea Insula, Lisia, Riduna, Sargia; etiam Gibraltar, promunturium Hispaniae, ad regnum Britanniarum pertinet. Athos mons, res publica monastica, sub aegide Graeciae protegitur, et Insulae Faeroae sub aegide Daniae.

Turciae et Russiae maiores partes in continente Asia comprehenduntur.

Conectare

edit
    Europa apud Vicipaediam Latinam