Wy/la/Cyclades

< Wy‎ | la
Wy > la > Cyclades
Cyclades
Sacella parva insulae Seriphi
Collocatio
Status Catena insularum Graeciae pars
Numerus incolarum 119 549 anno 2005
Superficies 2 572 km²

Cyclades, vulgo Κυκλάδες, Graeciae pars, sunt catena insularum medio Mari Aegaeo sparsarum. A Piraeo et inter insulas navibus crebrissimis itur; insulae quaedam aëroportús habent. Urbs Hermupolis Syri saeculo XIX brevi temporis spatio caput Graeciae fuit et usque ad annum 2011 caput praefecturae Cycladum. Insula Delos, olim sacra, ob ruinas antiquas visitatur, Thera autem (nomine mediaevali "Insula Sanctae Irenae") ob formam magnificam: est enim mons igneus. Ios a peregrinatoribus iuvenibus (sed et aliis), Myconos ab homophylophilis (sed et aliis) frequentatur. Insulae aliae a viatoribus qui quietem amoenitatemque quaerunt amantur.

Insulae Cycladum

Insulae praecipuae sunt Syros (1), Amorgos (2), Anaphe (3), Andros (4), Antiparos (5), Thera (6), Ios (7), Cea (8), Cimolos (9), Cythnos (10), Melos (11), Myconos cui adiacet Delos (12), Naxos (13), Paros (14), Seriphos (15), Sicinos (16), Siphnos (17), Tenos (18), Pholegandros (19).

Conectare

edit
    Cyclades apud Vicipaediam Latinam